SEPES Muralis

SEPES Muralis
SEPES Muralis
apud Spartian. in Adriano, c. 12. In plurimis locis, in quibus Barbari non fluminibus, sed limitibus, dividuntur, stipitibus magnis in modum murlais sepis, funditus iactis atque connexis, Barbaros separavit: est murus. Nam Sepes pro quovis ambitu aedificii ponitur; unde et sepire, pro, murô lapideô circumdare. Apud Vopisc. in Aurelian. c. 22. septiones urbis, pro muris: Ciceroni pro Sextio Urbes moenibus sepire etc. Ex Graeco, σηκὸς nempe sepes est, σηκὸν autem Graeci omnem περὶβολον vocant, sive ex lapidibus sit, sive ex stiputibus, vel tabulatis constructus. Quô posteriore sensu σηκὸν, μάνδρην vocant, ut Latini sepem pro stabulo sumunt. Val. Flacc. l. 6. v. 537.
---- ---- non pascua, non seps
Heic tibi, nocturnis mitte haec simulacra rapinis.
Virg. Ecl. 1. v. 34 septum vocat:
Quamvis multa meis exiret victima septis.
Latini infimae aetatis sudem dixêre etc. Vide Salmas. ad Spartian. d. l. uti de Sepe Mardorum, apud Curtium, l. 6. c. 5. Nerviorum apud Caesarem, l. 2. Bell. Gall. c. 17. Hunnorum apud Monachum Sangall. munitionis itidem genere, supra lemmate Arbor silva, it. voce Haga: de Sepimentis vero sacellorum, et monumentorum, apud Veteres supta in voce Conseptum, ut et apud Casaubon. ad Sueton. Nerone c. 33. quem exscripsit Ioh. Kirchmannus Funer. l. 3. c. 17. sicut de verbo Obsepire, suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • STIPES — fustis terrâ defixus: Cuiusmodi stipes ingens querneus, cursus olim prima meta fuit, uti adnotat Barthius ad Stat. Theb. l. 6. v. 351. Et stipitibus munimenta facta, occurrunt apud Spartian. in Adriano, c. 12. Per ea tempora plurimis in locis, in …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”